Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
II C VulgSist 15:1  Azarias autem filius Obed, facto in se spiritu Dei,
II C VulgSist 15:2  egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me Asa, et omnis Iuda et Beniamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
II C VulgSist 15:3  Transibant autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
II C VulgSist 15:4  Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quaesierint eum, reperient eum.
II C VulgSist 15:5  In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:
II C VulgSist 15:6  pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
II C VulgSist 15:7  Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae: erit enim merces operi vestro.
II C VulgSist 15:8  Quod cum audisset Asa verba scilicet, et prophetiam Azariae filii Obed prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda, et de Beniamin, et ex urbibus, quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
II C VulgSist 15:9  Congregavitque universum Iudam et Beniamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
II C VulgSist 15:10  Cumque venissent in Ierusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
II C VulgSist 15:11  immolaverunt Domino in die illa de manubiis, et praeda, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
II C VulgSist 15:12  Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
II C VulgSist 15:13  Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
II C VulgSist 15:14  Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum
II C VulgSist 15:15  omnes qui erant in Iuda cum execratione: in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt: praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
II C VulgSist 15:16  Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in Torrente cedron:
II C VulgSist 15:17  Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,
II C VulgSist 15:18  Eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
II C VulgSist 15:19  Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.