Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 35
II C VulgSist 35:1  Fecit autem Iosias in Ierusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
II C VulgSist 35:2  et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
II C VulgSist 35:3  Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo eius Israel.
II C VulgSist 35:4  Et praeparate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut praecepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius.
II C VulgSist 35:5  Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
II C VulgSist 35:6  et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint iuxta verba, quae locutus est Dominus in manu Moysi facere, praeparate.
II C VulgSist 35:7  Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi fuerat inventus in sollemnitate Phase, agnos et hoedos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia. haec de regis universa substantia.
II C VulgSist 35:8  Duces quoque eius, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Iahiel principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
II C VulgSist 35:9  Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael et fratres eius, necnon Hasabias, et Iehiel, et Iosabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
II C VulgSist 35:10  Praeparatumque est ministerium, et steterunt Sacerdotes in officio suo: Levitae quoque in turmis, iuxta regis imperium.
II C VulgSist 35:11  Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum:
II C VulgSist 35:12  et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
II C VulgSist 35:13  Et assaverunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universae plebi:
II C VulgSist 35:14  sibi autem, et Sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitae sibi, et Sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
II C VulgSist 35:15  Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, iuxta praeceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.
II C VulgSist 35:16  Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae.
II C VulgSist 35:17  Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et sollemnitatem azymorum septem diebus.
II C VulgSist 35:18  Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Iosias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Iuda, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.
II C VulgSist 35:19  Octavodecimo anno regni Iosiae hoc Phase celebratum est.
II C VulgSist 35:20  Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charcamis iuxta Euphraten: et processit in occursum eius Iosias.
II C VulgSist 35:21  At ille, missis ad eum nunciis, ait: Quid mihi et tibi est rex Iuda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
II C VulgSist 35:22  Noluit Iosias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
II C VulgSist 35:23  Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum.
II C VulgSist 35:24  Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Ierusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
II C VulgSist 35:25  Ieremias maxime: cuius omnes cantores atque cantatrices, usque in praesentem diem lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
II C VulgSist 35:26  Reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius: quae lege praecepta sunt Domini:
II C VulgSist 35:27  opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.