II CHRONICLES
Chapter 27
II C | VulgClem | 27:1 | Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. | |
II C | VulgClem | 27:2 | Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat. | |
II C | VulgClem | 27:5 | Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. | |
II C | VulgClem | 27:7 | Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. | |
II C | VulgClem | 27:8 | Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. | |