Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
II C VulgClem 17:1  Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
II C VulgClem 17:2  Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
II C VulgClem 17:3  Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
II C VulgClem 17:4  sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.
II C VulgClem 17:5  Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
II C VulgClem 17:6  Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
II C VulgClem 17:7  Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda :
II C VulgClem 17:8  et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :
II C VulgClem 17:9  docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
II C VulgClem 17:10  Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
II C VulgClem 17:11  Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
II C VulgClem 17:12  Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
II C VulgClem 17:13  Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
II C VulgClem 17:14  quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
II C VulgClem 17:15  Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
II C VulgClem 17:16  Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
II C VulgClem 17:17  Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
II C VulgClem 17:18  Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
II C VulgClem 17:19  Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.