II CHRONICLES
Chapter 11
II C | VulgClem | 11:1 | Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. | |
II C | VulgClem | 11:3 | Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin : | |
II C | VulgClem | 11:4 | Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. | |
II C | VulgClem | 11:10 | Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. | |
II C | VulgClem | 11:11 | Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. | |
II C | VulgClem | 11:12 | Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. | |
II C | VulgClem | 11:13 | Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, | |
II C | VulgClem | 11:14 | relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. | |
II C | VulgClem | 11:15 | Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. | |
II C | VulgClem | 11:16 | Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. | |
II C | VulgClem | 11:17 | Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. | |
II C | VulgClem | 11:18 | Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, | |
II C | VulgClem | 11:20 | Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. | |
II C | VulgClem | 11:21 | Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. | |
II C | VulgClem | 11:22 | Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat, | |