II CHRONICLES
Chapter 4
II C | VulgClem | 4:1 | Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. | |
II C | VulgClem | 4:2 | Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. | |
II C | VulgClem | 4:3 | Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles : | |
II C | VulgClem | 4:4 | et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. | |
II C | VulgClem | 4:5 | Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas. | |
II C | VulgClem | 4:6 | Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur. | |
II C | VulgClem | 4:7 | Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. | |
II C | VulgClem | 4:8 | Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum. | |
II C | VulgClem | 4:9 | Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære. | |
II C | VulgClem | 4:11 | Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei : | |
II C | VulgClem | 4:12 | hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. | |
II C | VulgClem | 4:13 | Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. | |
II C | VulgClem | 4:16 | et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. | |
II C | VulgClem | 4:19 | Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis : | |
II C | VulgClem | 4:20 | candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo : | |
II C | VulgClem | 4:21 | et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt. | |