Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
II C VulgClem 15:1  Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
II C VulgClem 15:2  egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
II C VulgClem 15:3  Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
II C VulgClem 15:4  Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.
II C VulgClem 15:5  In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :
II C VulgClem 15:6  pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
II C VulgClem 15:7  Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.
II C VulgClem 15:8  Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
II C VulgClem 15:9  Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
II C VulgClem 15:10  Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
II C VulgClem 15:11  immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
II C VulgClem 15:12  Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
II C VulgClem 15:13  Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
II C VulgClem 15:14  Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,
II C VulgClem 15:15  omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum.
II C VulgClem 15:16  Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
II C VulgClem 15:17  Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
II C VulgClem 15:18  eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
II C VulgClem 15:19  Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.