Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
II C VulgCont 13:1  Ecce tertio hoc venio ad vos: In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.
II C VulgCont 13:2  Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
II C VulgCont 13:3  An experimentum quæritis eius, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
II C VulgCont 13:4  Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
II C VulgCont 13:5  Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Iesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.
II C VulgCont 13:6  Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
II C VulgCont 13:7  Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.
II C VulgCont 13:8  Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
II C VulgCont 13:9  Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus vestram consummationem.
II C VulgCont 13:10  Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.
II C VulgCont 13:11  De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum.
II C VulgCont 13:12  Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
II C VulgCont 13:13  Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.