II CORINTHIANS
Chapter 11
II C | VulgCont | 11:2 | Æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. | |
II C | VulgCont | 11:3 | Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. | |
II C | VulgCont | 11:4 | Nam si is, qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. | |
II C | VulgCont | 11:6 | Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. | |
II C | VulgCont | 11:7 | Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini? Quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? | |
II C | VulgCont | 11:9 | Et cum essem apud vos, et egerem; nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. | |
II C | VulgCont | 11:10 | Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. | |
II C | VulgCont | 11:12 | Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. | |
II C | VulgCont | 11:13 | Nam eiusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. | |
II C | VulgCont | 11:15 | Non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. | |
II C | VulgCont | 11:16 | Iterum dico, (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier) | |
II C | VulgCont | 11:17 | quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. | |
II C | VulgCont | 11:20 | Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. | |
II C | VulgCont | 11:21 | Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: | |
II C | VulgCont | 11:23 | Ministri Christi sunt, (ut minus sapiens dico) plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. | |
II C | VulgCont | 11:25 | Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, | |
II C | VulgCont | 11:26 | in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: | |
II C | VulgCont | 11:27 | in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame, et siti, in ieiuniis multis, in frigore, et nuditate, | |
II C | VulgCont | 11:28 | præter illa, quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. | |
II C | VulgCont | 11:31 | Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. | |
II C | VulgCont | 11:32 | Damasci præpositus gentis Aretæ regis, custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: | |