JONAH
Chapter 1
Jona | VulgClem | 1:2 | Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. | |
Jona | VulgClem | 1:3 | Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. | |
Jona | VulgClem | 1:4 | Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. | |
Jona | VulgClem | 1:5 | Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. | |
Jona | VulgClem | 1:6 | Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. | |
Jona | VulgClem | 1:7 | Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. | |
Jona | VulgClem | 1:8 | Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quæ terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ? | |
Jona | VulgClem | 1:9 | Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam. | |
Jona | VulgClem | 1:10 | Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. | |
Jona | VulgClem | 1:11 | Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat. | |
Jona | VulgClem | 1:12 | Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. | |
Jona | VulgClem | 1:13 | Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. | |
Jona | VulgClem | 1:14 | Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. | |