Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NAHUM
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Nahu VulgHetz 2:1  Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
Nahu VulgHetz 2:2  Quia reddidit Dominus superbiam Iacob, sicut superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
Nahu VulgHetz 2:3  Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneæ habenæ currus in die præparationis eius, et agitatores consopiti sunt.
Nahu VulgHetz 2:4  In itineribus conturbati sunt: quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Nahu VulgHetz 2:5  Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et præparabitur umbraculum.
Nahu VulgHetz 2:6  Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
Nahu VulgHetz 2:7  Et miles captivus abductus est: et ancillæ eius minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
Nahu VulgHetz 2:8  Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ eius: ipsi vero fugerunt: state, state, et non est qui revertatur.
Nahu VulgHetz 2:9  Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Nahu VulgHetz 2:10  Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
Nahu VulgHetz 2:11  Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat?
Nahu VulgHetz 2:12  Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis: et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
Nahu VulgHetz 2:13  Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius: et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nunciorum tuorum.