NAHUM
Chapter 2
Nahu | Vulgate | 2:1 | ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde | |
Nahu | Vulgate | 2:2 | quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt | |
Nahu | Vulgate | 2:3 | clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt | |
Nahu | Vulgate | 2:4 | in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia | |
Nahu | Vulgate | 2:5 | recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum | |
Nahu | Vulgate | 2:7 | et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis | |
Nahu | Vulgate | 2:8 | et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur | |
Nahu | Vulgate | 2:9 | diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus | |
Nahu | Vulgate | 2:10 | dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae | |
Nahu | Vulgate | 2:11 | ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat | |
Nahu | Vulgate | 2:12 | leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina | |