Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Reve Vulgate 13:1  et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae
Reve Vulgate 13:2  et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam
Reve Vulgate 13:3  et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
Reve Vulgate 13:4  et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea
Reve Vulgate 13:5  et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
Reve Vulgate 13:6  et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
Reve Vulgate 13:7  et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
Reve Vulgate 13:8  et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
Reve Vulgate 13:10  qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
Reve Vulgate 13:11  et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
Reve Vulgate 13:12  et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis
Reve Vulgate 13:13  et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum
Reve Vulgate 13:14  et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
Reve Vulgate 13:15  et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur
Reve Vulgate 13:16  et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
Reve Vulgate 13:17  et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
Reve Vulgate 13:18  hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex