REVELATION OF JOHN
Chapter 1
Reve | Vulgate | 1:1 | apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni | |
Reve | Vulgate | 1:3 | beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est | |
Reve | Vulgate | 1:4 | Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt | |
Reve | Vulgate | 1:5 | et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo | |
Reve | Vulgate | 1:6 | et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen | |
Reve | Vulgate | 1:7 | ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen | |
Reve | Vulgate | 1:8 | ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens | |
Reve | Vulgate | 1:9 | ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu | |
Reve | Vulgate | 1:11 | dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam | |
Reve | Vulgate | 1:12 | et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea | |
Reve | Vulgate | 1:13 | et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream | |
Reve | Vulgate | 1:14 | caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis | |
Reve | Vulgate | 1:15 | et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum | |
Reve | Vulgate | 1:16 | et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua | |
Reve | Vulgate | 1:17 | et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus | |
Reve | Vulgate | 1:18 | et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni | |