REVELATION OF JOHN
Chapter 22
| Reve | Vulgate | 22:1 | et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni | |
| Reve | Vulgate | 22:2 | in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium | |
| Reve | Vulgate | 22:3 | et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi | |
| Reve | Vulgate | 22:5 | et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum | |
| Reve | Vulgate | 22:6 | et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito | |
| Reve | Vulgate | 22:8 | et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat | |
| Reve | Vulgate | 22:9 | et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora | |
| Reve | Vulgate | 22:11 | qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc | |
| Reve | Vulgate | 22:14 | beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem | |
| Reve | Vulgate | 22:15 | foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium | |
| Reve | Vulgate | 22:16 | ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina | |
| Reve | Vulgate | 22:17 | et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis | |
| Reve | Vulgate | 22:18 | contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto | |
| Reve | Vulgate | 22:19 | et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto | |