SONG OF SOLOMON
Chapter 3
Song | VulgSist | 3:1 | In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. | |
Song | VulgSist | 3:2 | Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. | |
Song | VulgSist | 3:3 | Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis? | |
Song | VulgSist | 3:4 | Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. | |
Song | VulgSist | 3:5 | Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. | |
Song | VulgSist | 3:6 | Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? | |
Song | VulgSist | 3:8 | omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. | |
Song | VulgSist | 3:10 | columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem: | |