SONG OF SOLOMON
Chapter 2
Song | VulgSist | 2:3 | Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo. | |
Song | VulgSist | 2:7 | Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. | |
Song | VulgSist | 2:9 | similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. | |
Song | VulgSist | 2:10 | En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. | |
Song | VulgSist | 2:12 | Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra: | |
Song | VulgSist | 2:13 | ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, propera amica mea, speciosa mea, et veni: | |
Song | VulgSist | 2:14 | columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. | |