SONG OF SOLOMON
Chapter 1
Song | VulgSist | 1:2 | fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te. | |
Song | VulgSist | 1:3 | Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te. | |
Song | VulgSist | 1:4 | Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. | |
Song | VulgSist | 1:5 | Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. | |
Song | VulgSist | 1:6 | Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. | |
Song | VulgSist | 1:7 | Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce hoedos tuos iuxta tabernacula pastorum. | |