SONG OF SOLOMON
Chapter 7
Song | VulgSist | 7:1 | Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. | |
Song | VulgSist | 7:2 | Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. | |
Song | VulgSist | 7:4 | Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. | |
Song | VulgSist | 7:5 | Caput tuum ut Carmelus: et comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus. | |
Song | VulgSist | 7:8 | Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineae: et odor oris tui sicut malorum. | |
Song | VulgSist | 7:9 | Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. | |
Song | VulgSist | 7:12 | Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea. | |