Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next
Chapter 7
Song VulgHetz 7:1  Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis.
Song VulgHetz 7:2  Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
Song VulgHetz 7:3  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ.
Song VulgHetz 7:4  Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.
Song VulgHetz 7:5  Caput tuum ut Carmelus: et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Song VulgHetz 7:6  Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
Song VulgHetz 7:7  Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
Song VulgHetz 7:8  Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineæ: et odor oris tui sicut malorum.
Song VulgHetz 7:9  Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Song VulgHetz 7:11  Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Song VulgHetz 7:12  Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.
Song VulgHetz 7:13  Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.