TOBIT
Chapter 9
Tobi | VulgCont | 9:1 | Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea: | |
Tobi | VulgCont | 9:3 | Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum: reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. | |
Tobi | VulgCont | 9:4 | Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies: et si tardavero una die plus, constristatur anima eius. | |
Tobi | VulgCont | 9:5 | Et certe vides quo modo adiuravit me Raguel, cuius adiuramentum spernere non possum. | |
Tobi | VulgCont | 9:6 | Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. | |
Tobi | VulgCont | 9:7 | Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ, omnia quæ gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias. | |
Tobi | VulgCont | 9:8 | Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum, | |
Tobi | VulgCont | 9:9 | et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri, et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas facientis: | |
Tobi | VulgCont | 9:11 | et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in sæcula sæculorum. | |