TOBIT
Chapter 7
Tobi | VulgCont | 7:2 | Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo! | |
Tobi | VulgCont | 7:6 | Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. | |
Tobi | VulgCont | 7:7 | Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum eius, dixit: Benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es. | |
Tobi | VulgCont | 7:9 | Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, | |
Tobi | VulgCont | 7:10 | Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. | |
Tobi | VulgCont | 7:11 | Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, | |
Tobi | VulgCont | 7:12 | dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. | |
Tobi | VulgCont | 7:13 | Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit. | |
Tobi | VulgCont | 7:14 | Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. | |
Tobi | VulgCont | 7:15 | Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. | |
Tobi | VulgCont | 7:18 | Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum. | |