Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Zech Vulgate 4:1  et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
Zech Vulgate 4:2  et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius
Zech Vulgate 4:3  et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius
Zech Vulgate 4:4  et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi
Zech Vulgate 4:5  et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
Zech Vulgate 4:6  et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum
Zech Vulgate 4:7  quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
Zech Vulgate 4:9  manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
Zech Vulgate 4:10  quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra
Zech Vulgate 4:11  et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius
Zech Vulgate 4:12  et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro
Zech Vulgate 4:13  et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine
Zech Vulgate 4:14  et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae