ZECHARIAH
Chapter 2
Zech | Vulgate | 2:2 | et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius | |
Zech | Vulgate | 2:3 | et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius | |
Zech | Vulgate | 2:4 | et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius | |
Zech | Vulgate | 2:6 | o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus | |
Zech | Vulgate | 2:8 | quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius | |
Zech | Vulgate | 2:9 | quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me | |
Zech | Vulgate | 2:10 | lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus | |
Zech | Vulgate | 2:11 | et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te | |
Zech | Vulgate | 2:12 | et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem | |