Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
AMOS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next
Chapter 1
Amos VulgHetz 1:1  Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue: quæ vidit super Israel in diebus Oziæ regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terræmotus.
Amos VulgHetz 1:2  Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exiccatus est vertex Carmeli.
Amos VulgHetz 1:3  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quattuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
Amos VulgHetz 1:4  Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad.
Amos VulgHetz 1:5  Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus.
Amos VulgHetz 1:6  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quattuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.
Amos VulgHetz 1:7  Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes eius.
Amos VulgHetz 1:8  Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
Amos VulgHetz 1:9  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quattuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum.
Amos VulgHetz 1:10  Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes eius.
Amos VulgHetz 1:11  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
Amos VulgHetz 1:12  Mittam ignem in Theman: et devorabit ædes Bosræ.
Amos VulgHetz 1:13  Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quattuor non convertam eum: eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
Amos VulgHetz 1:14  Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit ædes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
Amos VulgHetz 1:15  Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes eius simul, dicit Dominus.