Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Dani VulgHetz 10:1  Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
Dani VulgHetz 10:2  In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,
Dani VulgHetz 10:3  panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies.
Dani VulgHetz 10:4  Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.
Dani VulgHetz 10:5  Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo:
Dani VulgHetz 10:6  et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
Dani VulgHetz 10:7  Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Dani VulgHetz 10:8  Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
Dani VulgHetz 10:9  Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
Dani VulgHetz 10:10  Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
Dani VulgHetz 10:11  Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
Dani VulgHetz 10:12  Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
Dani VulgHetz 10:13  Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
Dani VulgHetz 10:14  Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Dani VulgHetz 10:15  Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.
Dani VulgHetz 10:16  Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
Dani VulgHetz 10:17  Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Dani VulgHetz 10:18  Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Dani VulgHetz 10:19  et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me.
Dani VulgHetz 10:20  Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.
Dani VulgHetz 10:21  Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.