Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 12
Dani Vulgate 12:1  In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
Dani Vulgate 12:2  Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in opprobrium ut videant semper
Dani Vulgate 12:3  Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
Dani Vulgate 12:4  Tu autem Daniel claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia
Dani Vulgate 12:5  Et vidi ego Daniel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
Dani Vulgate 12:6  Et dixi viro qui erat indutus lineis qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium
Dani Vulgate 12:7  Et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus et tempora et dimidium temporis Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti complebuntur universa haec
Dani Vulgate 12:8  Et ego audivi et non intellexi Et dixi Domine mi quid erit post haec
Dani Vulgate 12:9  Et ait Vade Daniel quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus
Dani Vulgate 12:10  Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intelligent omnes impii porro docti intelligent
Dani Vulgate 12:11  Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolationem dies mille ducenti nonaginta
Dani Vulgate 12:12  Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque
Dani Vulgate 12:13  Tu autem vade ad praefinitum et requiesces et stabis in sorte tua in finem dierum   Cap 13