DANIEL
Chapter 6
Dani | Vulgate | 6:1 | Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo | |
Dani | Vulgate | 6:2 | Et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam | |
Dani | Vulgate | 6:3 | Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo | |
Dani | Vulgate | 6:4 | Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt eo quod fidelis esset et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo | |
Dani | Vulgate | 6:5 | Dixerunt ergo viri illi Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui | |
Dani | Vulgate | 6:6 | Tunc principes et satrapae surripuerunt regi et sic locuti sunt ei Dari rex in aeternum vive | |
Dani | Vulgate | 6:7 | consilium inierunt omnes principes regni tui magistratus et satrapae senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies nisi a te rex mittatur in lacum leonum | |
Dani | Vulgate | 6:8 | Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis nec praevaricari cuiquam liceat | |
Dani | Vulgate | 6:10 | Quod cum Daniel comperisset id est constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat | |
Dani | Vulgate | 6:11 | Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem et obscerantem Deum suum | |
Dani | Vulgate | 6:12 | Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi te rex mitteretur in lacum leonum Ad quos respondens rex ait verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum quod praevaricari non licet | |
Dani | Vulgate | 6:13 | Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua | |
Dani | Vulgate | 6:14 | Quod verbum cum audisset rex satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum | |
Dani | Vulgate | 6:15 | Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum quod constituerit rex non liceat immutari | |
Dani | Vulgate | 6:16 | Tunc rex praecepit et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum Dixitque rex Danieli Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te | |
Dani | Vulgate | 6:17 | Allatusque est lapis unus et positus est super os laci quem obsignavit rex annulo suo et annulo optimatum suorum nequid fieret contra Danielem | |
Dani | Vulgate | 6:18 | Et abiit rex in domum suam et dormivit incoenatus cibique non sunt allati coram eo insuper et somnus recessit ab eo | |
Dani | Vulgate | 6:20 | appropinquansque lacui Danielem voce lacrymabili inclamavit et affatus est eum Daniel serve Dei viventis Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus | |
Dani | Vulgate | 6:22 | Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci | |
Dani | Vulgate | 6:23 | Tunc vehementer rex gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo | |
Dani | Vulgate | 6:24 | Iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt | |
Dani | Vulgate | 6:25 | Tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra PAX vobis multiplicetur | |
Dani | Vulgate | 6:26 | A me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremiscant et paveant Deum Danielis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum | |
Dani | Vulgate | 6:27 | Ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum | |