DANIEL
Chapter 3
| Dani | Vulgate | 3:1 | Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis | |
| Dani | Vulgate | 3:2 | itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex | |
| Dani | Vulgate | 3:3 | tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor | |
| Dani | Vulgate | 3:5 | in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex | |
| Dani | Vulgate | 3:6 | si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis | |
| Dani | Vulgate | 3:7 | post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex | |
| Dani | Vulgate | 3:10 | tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream | |
| Dani | Vulgate | 3:12 | sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant | |
| Dani | Vulgate | 3:13 | tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis | |
| Dani | Vulgate | 3:14 | pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis | |
| Dani | Vulgate | 3:15 | nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea | |
| Dani | Vulgate | 3:16 | respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi | |
| Dani | Vulgate | 3:17 | ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare | |
| Dani | Vulgate | 3:18 | quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus | |
| Dani | Vulgate | 3:19 | tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat | |
| Dani | Vulgate | 3:20 | et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem | |
| Dani | Vulgate | 3:21 | et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis | |
| Dani | Vulgate | 3:22 | nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis | |
| Dani | Vulgate | 3:23 | Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati | |
| Dani | Vulgate | 3:26 | Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:27 | quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera | |
| Dani | Vulgate | 3:28 | Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | |
| Dani | Vulgate | 3:30 | et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | |
| Dani | Vulgate | 3:31 | omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero iudicio fecisti | |
| Dani | Vulgate | 3:32 | et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram | |
| Dani | Vulgate | 3:33 | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | |
| Dani | Vulgate | 3:34 | Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum | |
| Dani | Vulgate | 3:35 | neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum | |
| Dani | Vulgate | 3:36 | quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris | |
| Dani | Vulgate | 3:37 | quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | |
| Dani | Vulgate | 3:38 | Et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te | |
| Dani | Vulgate | 3:39 | ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur | |
| Dani | Vulgate | 3:40 | Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te | |
| Dani | Vulgate | 3:42 | Ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | |
| Dani | Vulgate | 3:44 | et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur | |
| Dani | Vulgate | 3:46 | Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis | |
| Dani | Vulgate | 3:49 | Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace | |
| Dani | Vulgate | 3:50 | et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit | |
| Dani | Vulgate | 3:51 | Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace dicentes | |
| Dani | Vulgate | 3:52 | Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tutae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis | |
| Dani | Vulgate | 3:53 | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:55 | Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:60 | Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:76 | Benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:79 | Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:86 | Benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula | |
| Dani | Vulgate | 3:88 | Benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula Quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos | |
| Dani | Vulgate | 3:90 | Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei quia in omnia saecula misericordia eius | |
| Dani | Vulgate | 3:91 | Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes regi dixerunt Vere rex | |
| Dani | Vulgate | 3:92 | Respondit et ait Ecce ego video quattuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei | |
| Dani | Vulgate | 3:93 | Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sidrach Misach et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite Statimque egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis | |
| Dani | Vulgate | 3:94 | Et congregati satrapae et magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabala eorum non fuissent immutata et odor ignis non transisset per eos | |
| Dani | Vulgate | 3:95 | Et erumpens Nabuchodonosor ait Benedictus Deus eorum Sidrach videlicet Misach et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo | |
| Dani | Vulgate | 3:96 | A me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach Misach et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est alius Deus qui possit ita salvare | |
| Dani | Vulgate | 3:98 | NABUCHODONOSOR rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur | |