Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 13
Dani Vulgate 13:1  Et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim
Dani Vulgate 13:2  Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum
Dani Vulgate 13:3  parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi
Dani Vulgate 13:4  Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
Dani Vulgate 13:5  Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum
Dani Vulgate 13:6  Isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
Dani Vulgate 13:7  Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui
Dani Vulgate 13:8  Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius
Dani Vulgate 13:9  et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum
Dani Vulgate 13:10  Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum
Dani Vulgate 13:11  erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea
Dani Vulgate 13:12  et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum
Dani Vulgate 13:13  Eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se
Dani Vulgate 13:14  Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam
Dani Vulgate 13:15  Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat
Dani Vulgate 13:16  et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam
Dani Vulgate 13:17  Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver
Dani Vulgate 13:18  Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos
Dani Vulgate 13:19  Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt
Dani Vulgate 13:20  Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum
Dani Vulgate 13:21  quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te
Dani Vulgate 13:22  Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
Dani Vulgate 13:23  Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini
Dani Vulgate 13:24  Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam
Dani Vulgate 13:26  Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset
Dani Vulgate 13:27  Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina
Dani Vulgate 13:28  Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Dani Vulgate 13:29  Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt
Dani Vulgate 13:30  Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
Dani Vulgate 13:31  Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie
Dani Vulgate 13:32  At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius
Dani Vulgate 13:34  Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius
Dani Vulgate 13:35  Quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
Dani Vulgate 13:36  Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas
Dani Vulgate 13:37  Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
Dani Vulgate 13:38  Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri
Dani Vulgate 13:39  Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit
Dani Vulgate 13:40  hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus
Dani Vulgate 13:41  Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem
Dani Vulgate 13:42  Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant
Dani Vulgate 13:43  tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me
Dani Vulgate 13:45  Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel
Dani Vulgate 13:46  Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius
Dani Vulgate 13:47  Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es
Dani Vulgate 13:48  Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel
Dani Vulgate 13:49  Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam
Dani Vulgate 13:50  Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis
Dani Vulgate 13:51  Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos
Dani Vulgate 13:52  Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius
Dani Vulgate 13:53  iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies
Dani Vulgate 13:54  Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino
Dani Vulgate 13:55  Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
Dani Vulgate 13:56  Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
Dani Vulgate 13:57  sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram
Dani Vulgate 13:58  Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino
Dani Vulgate 13:59  Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos
Dani Vulgate 13:60  Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se
Dani Vulgate 13:61  Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum
Dani Vulgate 13:62  ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
Dani Vulgate 13:63  Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis
Dani Vulgate 13:64  Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps
Dani Vulgate 13:65  Et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius