DANIEL
Chapter 13
Dani | Vulgate | 13:4 | Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium | |
Dani | Vulgate | 13:5 | Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum | |
Dani | Vulgate | 13:7 | Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui | |
Dani | Vulgate | 13:8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius | |
Dani | Vulgate | 13:9 | et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum | |
Dani | Vulgate | 13:14 | Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam | |
Dani | Vulgate | 13:15 | Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat | |
Dani | Vulgate | 13:17 | Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver | |
Dani | Vulgate | 13:18 | Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos | |
Dani | Vulgate | 13:19 | Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt | |
Dani | Vulgate | 13:20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum | |
Dani | Vulgate | 13:21 | quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te | |
Dani | Vulgate | 13:22 | Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras | |
Dani | Vulgate | 13:23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini | |
Dani | Vulgate | 13:26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset | |
Dani | Vulgate | 13:27 | Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina | |
Dani | Vulgate | 13:28 | Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam | |
Dani | Vulgate | 13:29 | Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt | |
Dani | Vulgate | 13:32 | At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius | |
Dani | Vulgate | 13:34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius | |
Dani | Vulgate | 13:36 | Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas | |
Dani | Vulgate | 13:38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri | |
Dani | Vulgate | 13:39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit | |
Dani | Vulgate | 13:40 | hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus | |
Dani | Vulgate | 13:41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem | |
Dani | Vulgate | 13:42 | Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant | |
Dani | Vulgate | 13:43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me | |
Dani | Vulgate | 13:45 | Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel | |
Dani | Vulgate | 13:48 | Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel | |
Dani | Vulgate | 13:50 | Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis | |
Dani | Vulgate | 13:52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius | |
Dani | Vulgate | 13:53 | iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies | |
Dani | Vulgate | 13:54 | Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino | |
Dani | Vulgate | 13:55 | Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium | |
Dani | Vulgate | 13:56 | Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum | |
Dani | Vulgate | 13:57 | sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram | |
Dani | Vulgate | 13:58 | Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino | |
Dani | Vulgate | 13:59 | Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos | |
Dani | Vulgate | 13:60 | Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se | |
Dani | Vulgate | 13:61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum | |
Dani | Vulgate | 13:62 | ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa | |
Dani | Vulgate | 13:63 | Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis | |