DEUTERONOMY
Chapter 34
Deut | VulgClem | 34:1 | Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, | |
Deut | VulgClem | 34:2 | et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, | |
Deut | VulgClem | 34:3 | et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. | |
Deut | VulgClem | 34:4 | Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. | |
Deut | VulgClem | 34:6 | et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. | |
Deut | VulgClem | 34:7 | Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. | |
Deut | VulgClem | 34:8 | Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. | |
Deut | VulgClem | 34:9 | Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. | |
Deut | VulgClem | 34:10 | Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, | |
Deut | VulgClem | 34:11 | in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, | |