DEUTERONOMY
Chapter 10
Deut | VulgClem | 10:1 | In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam, | |
Deut | VulgClem | 10:2 | et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca. | |
Deut | VulgClem | 10:3 | Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. | |
Deut | VulgClem | 10:4 | Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi. | |
Deut | VulgClem | 10:5 | Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. | |
Deut | VulgClem | 10:6 | Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. | |
Deut | VulgClem | 10:7 | Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. | |
Deut | VulgClem | 10:8 | Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. | |
Deut | VulgClem | 10:9 | Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. | |
Deut | VulgClem | 10:10 | Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. | |
Deut | VulgClem | 10:11 | Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. | |
Deut | VulgClem | 10:12 | Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua : | |
Deut | VulgClem | 10:13 | custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ? | |
Deut | VulgClem | 10:15 | et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. | |
Deut | VulgClem | 10:16 | Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius : | |
Deut | VulgClem | 10:17 | quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. | |
Deut | VulgClem | 10:18 | Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. | |
Deut | VulgClem | 10:20 | Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. | |
Deut | VulgClem | 10:21 | Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. | |