DEUTERONOMY
Chapter 14
Deut | VulgClem | 14:1 | Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo : | |
Deut | VulgClem | 14:2 | quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. | |
Deut | VulgClem | 14:7 | De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. | |
Deut | VulgClem | 14:8 | Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. | |
Deut | VulgClem | 14:9 | Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite : | |
Deut | VulgClem | 14:18 | onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem. | |
Deut | VulgClem | 14:21 | Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. | |
Deut | VulgClem | 14:22 | Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, | |
Deut | VulgClem | 14:23 | et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. | |
Deut | VulgClem | 14:24 | Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, | |
Deut | VulgClem | 14:25 | vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus : | |
Deut | VulgClem | 14:26 | et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua : | |
Deut | VulgClem | 14:27 | et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. | |
Deut | VulgClem | 14:28 | Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. | |