DEUTERONOMY
Chapter 17
Deut | VulgClem | 17:1 | Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo. | |
Deut | VulgClem | 17:2 | Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, | |
Deut | VulgClem | 17:3 | ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi : | |
Deut | VulgClem | 17:4 | et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël : | |
Deut | VulgClem | 17:5 | educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. | |
Deut | VulgClem | 17:6 | In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. | |
Deut | VulgClem | 17:7 | Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui. | |
Deut | VulgClem | 17:8 | Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. | |
Deut | VulgClem | 17:9 | Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore : quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. | |
Deut | VulgClem | 17:10 | Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te | |
Deut | VulgClem | 17:11 | juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. | |
Deut | VulgClem | 17:12 | Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël : | |
Deut | VulgClem | 17:14 | Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes : | |
Deut | VulgClem | 17:15 | eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. | |
Deut | VulgClem | 17:16 | Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. | |
Deut | VulgClem | 17:17 | Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. | |
Deut | VulgClem | 17:18 | Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, | |
Deut | VulgClem | 17:19 | et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. | |