ECCLESIASTES
Chapter 11
Eccl | VulgClem | 11:1 | Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. | |
Eccl | VulgClem | 11:2 | Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. | |
Eccl | VulgClem | 11:3 | Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. | |
Eccl | VulgClem | 11:5 | Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. | |
Eccl | VulgClem | 11:6 | Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. | |
Eccl | VulgClem | 11:8 | Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. | |
Eccl | VulgClem | 11:9 | Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. | |