Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Eccl VulgClem 7:1  Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?
Eccl VulgClem 7:2  Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
Eccl VulgClem 7:3  Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccl VulgClem 7:4  Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
Eccl VulgClem 7:5  Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
Eccl VulgClem 7:6  Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;
Eccl VulgClem 7:7  quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Eccl VulgClem 7:8  Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
Eccl VulgClem 7:9  Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
Eccl VulgClem 7:10  Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
Eccl VulgClem 7:11  Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
Eccl VulgClem 7:12  Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Eccl VulgClem 7:13  Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Eccl VulgClem 7:14  Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Eccl VulgClem 7:15  In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Eccl VulgClem 7:16  Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccl VulgClem 7:17  Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccl VulgClem 7:18  Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccl VulgClem 7:19  Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.
Eccl VulgClem 7:20  Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;
Eccl VulgClem 7:21  non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Eccl VulgClem 7:22  Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
Eccl VulgClem 7:23  scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
Eccl VulgClem 7:24  Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,
Eccl VulgClem 7:25  multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?
Eccl VulgClem 7:26  Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :
Eccl VulgClem 7:27  et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.
Eccl VulgClem 7:28  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
Eccl VulgClem 7:29  quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.
Eccl VulgClem 7:30  Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?