Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Eccl VulgClem 6:1  Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :
Eccl VulgClem 6:2  vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.
Eccl VulgClem 6:3  Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Eccl VulgClem 6:4  Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
Eccl VulgClem 6:5  Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
Eccl VulgClem 6:6  Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?
Eccl VulgClem 6:7  Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.
Eccl VulgClem 6:8  Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?
Eccl VulgClem 6:9  Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
Eccl VulgClem 6:10  Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
Eccl VulgClem 6:11  Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.