ECCLESIASTES
Chapter 2
Eccl | VulgClem | 2:1 | Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. | |
Eccl | VulgClem | 2:3 | Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. | |
Eccl | VulgClem | 2:7 | Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ; | |
Eccl | VulgClem | 2:8 | coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ; | |
Eccl | VulgClem | 2:9 | et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum. | |
Eccl | VulgClem | 2:10 | Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. | |
Eccl | VulgClem | 2:11 | Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. | |
Eccl | VulgClem | 2:12 | Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?) | |
Eccl | VulgClem | 2:13 | Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. | |
Eccl | VulgClem | 2:14 | Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus. | |
Eccl | VulgClem | 2:15 | Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. | |
Eccl | VulgClem | 2:16 | Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient : moritur doctus similiter ut indoctus. | |
Eccl | VulgClem | 2:17 | Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. | |
Eccl | VulgClem | 2:18 | Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, | |
Eccl | VulgClem | 2:19 | quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum ? | |
Eccl | VulgClem | 2:21 | Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum. | |
Eccl | VulgClem | 2:22 | Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ? | |
Eccl | VulgClem | 2:23 | Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est ? | |
Eccl | VulgClem | 2:24 | Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est. | |