ECCLESIASTES
Chapter 3
Eccl | VulgClem | 3:2 | Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. | |
Eccl | VulgClem | 3:5 | Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. | |
Eccl | VulgClem | 3:11 | Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. | |
Eccl | VulgClem | 3:13 | omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. | |
Eccl | VulgClem | 3:14 | Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. | |
Eccl | VulgClem | 3:15 | Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. | |
Eccl | VulgClem | 3:17 | et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. | |
Eccl | VulgClem | 3:18 | Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. | |
Eccl | VulgClem | 3:19 | Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati, | |
Eccl | VulgClem | 3:20 | et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. | |
Eccl | VulgClem | 3:21 | Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ? | |