ECCLESIASTES
Chapter 6
Eccl | VulgClem | 6:2 | vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est. | |
Eccl | VulgClem | 6:3 | Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. | |
Eccl | VulgClem | 6:6 | Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ? | |
Eccl | VulgClem | 6:8 | Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ? | |
Eccl | VulgClem | 6:9 | Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. | |
Eccl | VulgClem | 6:10 | Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. | |