ECCLESIASTES
Chapter 8
Eccl | VulgHetz | 8:3 | Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo: quia omne, quod voluerit, faciet: | |
Eccl | VulgHetz | 8:4 | et sermo illius potestate plenus est: nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? | |
Eccl | VulgHetz | 8:5 | Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. | |
Eccl | VulgHetz | 8:8 | Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. | |
Eccl | VulgHetz | 8:9 | Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. | |
Eccl | VulgHetz | 8:10 | Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. sed et hoc vanitas est. | |
Eccl | VulgHetz | 8:11 | Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. | |
Eccl | VulgHetz | 8:12 | Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. | |
Eccl | VulgHetz | 8:13 | Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. | |
Eccl | VulgHetz | 8:14 | Est et alia vanitas, quæ fit super terram. sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant. sed et hoc vanissimum iudico. | |
Eccl | VulgHetz | 8:15 | Laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet: et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole. | |
Eccl | VulgHetz | 8:16 | Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quæ versatur in terra: est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. | |