Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Esth VulgSist 10:1  Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
Esth VulgSist 10:2  cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
Esth VulgSist 10:3  et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
Esth VulgSist 10:5  Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
Esth VulgSist 10:6  Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Esth VulgSist 10:8  Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum.
Esth VulgSist 10:9  Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
Esth VulgSist 10:10  et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.
Esth VulgSist 10:11  Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:
Esth VulgSist 10:12  et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.
Esth VulgSist 10:13  Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.