Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 8
Esth VulgCont 8:1  Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
Esth VulgCont 8:2  Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
Esth VulgCont 8:3  Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui Rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius præter te nullus est auxiliator alius.
Esth VulgCont 8:5  Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Esth VulgCont 8:6  Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:
Esth VulgCont 8:8  et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,
Esth VulgCont 8:9  volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Esth VulgCont 8:10  ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum.
Esth VulgCont 8:11  Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos cœpit sævire, disperde.
Esth VulgCont 8:12  Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine Rex deorum, et universæ potestatis:
Esth VulgCont 8:13  tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.
Esth VulgCont 8:14  Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
Esth VulgCont 8:15  et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ.
Esth VulgCont 8:16  Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
Esth VulgCont 8:17  Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.