Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Ezek Vulgate 35:2  fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi
Ezek Vulgate 35:3  haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum
Ezek Vulgate 35:4  urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus
Ezek Vulgate 35:5  eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae
Ezek Vulgate 35:6  propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te
Ezek Vulgate 35:7  et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
Ezek Vulgate 35:8  et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
Ezek Vulgate 35:9  in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
Ezek Vulgate 35:10  eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
Ezek Vulgate 35:11  propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Ezek Vulgate 35:12  et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum
Ezek Vulgate 35:13  et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi
Ezek Vulgate 35:14  haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam
Ezek Vulgate 35:15  sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus