Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Ezek Vulgate 39:1  tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal
Ezek Vulgate 39:2  et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel
Ezek Vulgate 39:3  et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
Ezek Vulgate 39:4  super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum
Ezek Vulgate 39:5  super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus
Ezek Vulgate 39:6  et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus
Ezek Vulgate 39:7  et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israhel
Ezek Vulgate 39:8  ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de qua locutus sum
Ezek Vulgate 39:9  et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis
Ezek Vulgate 39:10  et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
Ezek Vulgate 39:11  et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog
Ezek Vulgate 39:12  et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem mensibus
Ezek Vulgate 39:13  sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
Ezek Vulgate 39:14  et viros iugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post menses autem septem quaerere incipient
Ezek Vulgate 39:15  et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog
Ezek Vulgate 39:17  tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
Ezek Vulgate 39:18  carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omnium
Ezek Vulgate 39:19  et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
Ezek Vulgate 39:20  et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
Ezek Vulgate 39:21  et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos
Ezek Vulgate 39:22  et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps
Ezek Vulgate 39:23  et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi
Ezek Vulgate 39:24  iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab illis
Ezek Vulgate 39:25  propterea haec dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israhel et adsumam zelum pro nomine sancto meo
Ezek Vulgate 39:26  et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes
Ezek Vulgate 39:27  et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
Ezek Vulgate 39:28  et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi
Ezek Vulgate 39:29  et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus Deus