HOSEA
Chapter 11
Hose | VulgClem | 11:1 | Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. | |
Hose | VulgClem | 11:2 | Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. | |
Hose | VulgClem | 11:3 | Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. | |
Hose | VulgClem | 11:4 | In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. | |
Hose | VulgClem | 11:5 | Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. | |
Hose | VulgClem | 11:6 | Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. | |
Hose | VulgClem | 11:7 | Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. | |
Hose | VulgClem | 11:8 | Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. | |
Hose | VulgClem | 11:9 | Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. | |
Hose | VulgClem | 11:10 | Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. | |
Hose | VulgClem | 11:11 | Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. | |