Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Hose VulgClem 8:1  In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
Hose VulgClem 8:2  Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.
Hose VulgClem 8:3  Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.
Hose VulgClem 8:4  Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
Hose VulgClem 8:5  Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?
Hose VulgClem 8:6  Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
Hose VulgClem 8:7  Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Hose VulgClem 8:8  Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Hose VulgClem 8:9  Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.
Hose VulgClem 8:10  Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
Hose VulgClem 8:11  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.
Hose VulgClem 8:12  Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
Hose VulgClem 8:13  Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.
Hose VulgClem 8:14  Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.