HOSEA
Chapter 13
Hose | VulgClem | 13:2 | Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes. | |
Hose | VulgClem | 13:3 | Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. | |
Hose | VulgClem | 13:4 | Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. | |
Hose | VulgClem | 13:6 | Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. | |
Hose | VulgClem | 13:8 | Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos. | |
Hose | VulgClem | 13:10 | Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes. | |
Hose | VulgClem | 13:13 | Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum. | |
Hose | VulgClem | 13:14 | De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. | |