Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Hose VulgClem 6:1  In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
Hose VulgClem 6:2  quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
Hose VulgClem 6:3  Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
Hose VulgClem 6:4  Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
Hose VulgClem 6:5  Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
Hose VulgClem 6:6  Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
Hose VulgClem 6:7  Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.
Hose VulgClem 6:8  Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
Hose VulgClem 6:9  Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
Hose VulgClem 6:10  In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
Hose VulgClem 6:11  Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.